SciELO - Scientific Electronic Library Online

 
vol.11 issue23Una discusión medieval pionera de la ética médica: La Quaestio an sit licitum provocare aborsum, de Gentile da FolignoReseña de Glaube, Vernunft und Charakter. Virtue Epistemology als religions philosophische Erkenntnistheorie, de Andreas Koritensky, Stuttgart: Kohlhammer, 2018, 204 pp. author indexsubject indexsearch form
Home Pagealphabetic serial listing  

Services on Demand

Journal

Article

Indicators

Related links

  • Have no similar articlesSimilars in SciELO

Share


Revista de filosofía open insight

On-line version ISSN 2395-8936Print version ISSN 2007-2406

Rev. filos.open insight vol.11 n.23 Querétaro Sep./Dec. 2020  Epub Apr 21, 2023

https://doi.org/10.23924/oi.v11i23.477 

Hápax Legómena

Quaestio an sit licitum provocare aborsum1

Gabriel González Nares1 

1Universidad Panamericana


  • 1. In quaestione qua queritur, an sit licitum provocare aborsum, respondetur a Dino, quod est aborsus, quia est egressio fetus in tempore, quo non est iam completus, et ideo exit mortuus vel parum vivens. In summa aborsus autem sumitur large pro exitu conceptus ante horam debitam vel, quamvis egrediatur hora debita, exit mortuus.

  • 2. Partus enim naturalis habet causas naturales, et ideo est secundum ordinatum peryodum, scilicet diversum septimo vel nono mense.Sed aborsus est accidentalis exitus et ideo potest quocunque tempore contigere, et quia preter naturam est, ideo accidentia eius sunt forciora quam partus naturalis, ut Avicenna(m), capitulo de aborsu, Dinus exponit. Hoc est verum reliquis paribus, videlicet si partus sit septimo mense et aborsus eodem mense, tunc dolores in aborsu sunt maiores, quia est exitus contra naturam, sed referendo ad diversa tempora non verificatur ut aborsus in primo mense et partus in nono.

  • 3. Si autem intelligatur per dolorem omnem modum nocumenti et sic absolute verificatur, quia, quocunque tempore fit aborsus, magis ex hoc leditur mater quam ex partu naturali. Et ideo mulieres frequenter aborsientes incurrunt egritudines matricum, quas non incurrunt parientes. Dicit tamen Dinus quandam exposicionem esse meliorem.

  • 4. Videtur tamen, quod sermo Avicenne sit referendus ad aborsum fetus iam ligati. Unde in erupcione ligamentorum solidorum est nocumentum et timor de fluxu sanguinis, quod non est naturali partu, quia ligamenta sunt iam debilita, sicut ligamentum fructuum in arboribus, ut primo capitulo quarte particule afforismorum. Et ideo, cum ligamenta sint firmata, ut in quarto mense usque ad quintum, est maior timor in aborsu et corrumpuntur, id est moriuntur mulieres frequenter in hoc ut Aristoteles in quarto de ystoriis.

  • 5. Cum autem queritur, utrum liceat provocare aborsum, non querit homo, an sit licitum per primum, sed an sit licitum secundum artem intendentem ad salutem corporum humanorum; et dicit quod vel fetus est mortuus vel corruptus, sive spes est, quod de propinquo moriatur, et tunc debet illum extra ducere, quia ex hoc salvatur mater; unde tertio Canonis capitulo de aborsu: Quando difficilis fit partus quatuor diebus, tunc iam moritur fetus, id est non speratur de vita, quare occupatus sis in vita matris et non fetus, ymmo stude extra(h)ere. Vel fetus non consumptus, nec certi simus, quod corrumpatur, tunc vel mulier est, de qua timemus in partu, quia est valde parva aut oppilata in collo matris aut debilis, non potest expellere fetum, cum erit conpletus, et tunc medicus debet prevenire et, antequam compleatur fetus, facere illum exire. Si enim non compleatur cumpotest expelli, moritur mater. Et ista est sentencia Avicenne capitulo de aborsu.

  • 6. Et ideo, si iam perventum est ad hoc, quod sit completus, non debet medicus laborare in extraxione eius; dicit Dinus: tamen credo, quod sic, sed credimus incidendo et cum uncinis [?] operando posse membratim illum educere vel molire, non est, de qua timeam; et tunc, si est ita [?], non debet medicus provocare aborsum, ut notum est, propter adulteria ad hoc frequentius requiratur. Si autem sit egra, tunc obmissis hiis verbis Dyni et eundo ad aliud, quod est clarius, dico, quod vel ex aborsu nulla fitsibi utilitas et sic non debet provocari. Verbi gracia habet febrem debilem salubrem quam simul cum graviditate potest tollerare. Vel fit sibi utilitas in hoc, vel quia natura dirigit illic illuc materias. Et intendit crisim cum illo aborsu, et non potest complere, et tunc medicus iuvat se in provocatione aborsus. (Mulier enim multocies habet crisim cum aborsu). Ut quarto Canonis fen secundo capitulo de signis: crisis in universitali, vel quia non potest uti farmaciis aut flebotomicis necessariis sine timore aborsus, et facit has evacuaciones, scilicet flebotomia et farmacia, quamvis credat ex eis aborsum, non enim potest aliter iuvare matri quam sic. Carior autem est mater quam fetus, cum mater sit corpus vivens conpletum et de conceptu non sumus certi, quid erit. Et hoc intellexit, Aly Abas primo practice capitulo de medela pregnantium. Ego vero, cum talis accidit casus, dico, ista flebotomia propter matrem convenit, sed fetum, poterit periclitare. Faciatis, quod placet vobis: Explicit Deo gracias.

Notes

1Fuente: Schaefer, R. J. (1913). “Gentile da Foligno. Über die Zulässigkeit des artifiziellen Abortes (ca. 1340)”. En Archiv für die Geschichte der Naturwissenschaften und der Technik, 6. Band: Festschrift zur Feier seines 60 Jährigen Geburtstages Karl Sudhoff (am 26. November 1913), Leipzig: L. C. W. Vogel; pp. 321-328 (para el texto latino: pp. 325-326).

Creative Commons License Esta obra está bajo una Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.