SciELO - Scientific Electronic Library Online

 
vol.6 número10El hombre, realidad de realidades: para una revaloración dentro de la antropología filosóficaLa sola razón índice de autoresíndice de materiabúsqueda de artículos
Home Pagelista alfabética de revistas  

Servicios Personalizados

Revista

Articulo

Indicadores

Links relacionados

  • No hay artículos similaresSimilares en SciELO

Compartir


Revista de filosofía open insight

versión On-line ISSN 2395-8936versión impresa ISSN 2007-2406

Rev. filos.open insight vol.6 no.10 Querétaro jul. 2015

 

Hápax legómena

 

"Aliquid inter nos fieri potuit" Sartreus et deus

 

"Algo pudo haber pasado entre nosotros" Sartre y Dios

 

"There Could Have Been Something Between Us" Sartre and God

 

Walter Redmond

 

Austinopoli in Texia, Statibus Foederatis Americae Septentrionalis. wbredmond.wr@gmail.com

 

Recibido: 21/11/2014
Aceptado: 21/05/2015

 

Summarium

Sartreus Deum censuit tum in-se esse tum pro-se, quos tamen essendi modos conjungi nequire. Ejus vero descriptio exponi potest sensu orthodoxo, immo talis "synthesis idealis" non modo non sibi repugnat (quod ope logicae recentis patebit) sed ultro esse divinum prae se fert tamquam necessarium et liberum.

Verba praecipua: atheismus, Deus et logica, existantialismus, Johannes-Paulus Sartreus, logica modalis.

 

Resumen

Sartre describió a Dios como una integración imposible del ser-en-sí y ser-para-sí. Su descripción sin embargo puede interpretarse en sentido ortodoxo; más aun, tal "síntesis ideal", lejos de ser inconsistente (su consistencia se ve en la lógica actual), exhibe el ser divino como necesario y libre.

Palabras clave: ateísmo, Dios y la lógica, existencialismo, Jean Paul Sartre, lógica modal.

 

Abstract

Sartre described God as an impossible integration of being-in-itself and being-for-itself. His description is however capable of an orthodox interpretation; indeed this "ideal synthesis, far from being inconsistent (its consistency emerges in current logic), portrays the divine being as necessary and free.

Keywords: Atheism, Existentialism, God and Logic, Jean Pauls Sartre, Modal Logic.

 

Aujourd'hui quand on me parle de [Dieu],
je dis avec l'amusement sans regret
d'un vieux beau qui rencontre une ancienne belle:
"Il y a cinquante ans, sans ce malentendu,
sans cette méprise, sans l'accident qui nous sépara,
il aurait pu y avoir quelque chose entre nous"

Sartreus1

 

Johannes-Paulus Sartreus rationem proposuit positivam ad monstrandum Deum non esse. "Positiva", inquam, cum talia raciocinia atheistica sint rara. Multo enim crebriores sunt impugnationes existentiae Dei a doctis velut Feuerbach vel Freud oblatae, qui, Deo non esse praesumpto, rationem reddere voluerunt cur homo religiosus in eum crederet (utputa cum e propria indole abalienatus esset vel, neuroticus, patre succedaneo indigeret). Auctor vero recentior Dean Hamer fidem religiosam suggessit in "geno-Deo" (VMAT2) inlaqueatam esse.2 Logica vero talium rationum difficultas est quod existentia Dei cum alienationibus dementiisque nostris congruit, immo cum nostro genomate.

 

In-se ac pro-se

Argumentum Sartreanum distinctione innititur inter duos essendi modos: esse-in-se atque esse-pro-se.3 Objecta mundi-in-se conscientia et libertate carent; quidquid autem est pro-se cognoscit cogiturque eligere, prout praeditum cujusdammodi mente ac voluntate. Sartreus esse-in-se et esse-pro-se ut "optimam synthesim" concepit, quorum tamen conjunctio sive "integratio" semper permanserit impossibilis. Atqui Deus, cum in-se ac pro-se esset, existere omnino nequiret; insuper et homo, esse in-et-pro-se avens ut Deus, "malam fidem" incidit.4 Quod simplex racioncinium, ex duabus praemissis constans unaque conclusione, sic liceat exponi:

necessarie: Deus, si fuerit, in-se ac pro-se erit non
potest fieri ut Deus sit tum in-se tum pro-se
ergo
Deus esse non potest.5

De hac ratione tria sunt dicenda. Primo, plene cum logica modali (logica possibilitatis et necessitatis) congruit. Secundo, theistae primam praemissam legere licet, immo oportet, modo orthodoxo. Deus enim translaticie visus est et pro-se et (quodam saltem sensu) in-se. Ex eo pro-se est quia est liber (creare aut non creare) et contingens (contingit creare; hoc est, non creat necessario). Deus est in-se saltem tamquam logice contrarius modo essendi-pro-se: scilicet Deus est tum "non-liber' (puta, Deo haud liberum est decernere nonjam esse "imitabilem ad extra"),6 tum "non-contingens" (namque Deus haud creat "incontingenter" seu necessario). Sartreus autem quae in-se sunt putavit contingereesse; suus atheismus igitur ab atheismo vulgari (ubi mundus aliquo modo necessario vel infecto existere fertur) radiciter (simul et feliciter) distat consonatque theismo. Tertio, theista, prima praemissa tamquam orthodoxa acepta, secundam tamen negabit propterea quod duo essendi modi, nempe pro-se et in-se, minime sibi repugnant.

 

Characteres necessarii et contingentes

Videamos quomodo res logice se habeat. Rebus characteres (proprietates, "essentiae") et necessarii et contingentes conveniunt (quod non est nisi scholastica "predicabilium" doctrina vel Kantiana "judiciorum" divisio).7 Socrates scilicet, si non calveret, esse pergeret, minime tamen si "homo" non diutius esset; calvitium quidem est character contingens, necessarius tamen humanitas.

Deus idcirco est in-se ac pro-se (nostro sensu sumptum) quia hi characteres ei sunt necessarii; immo ipsum esse, Deo, cum non esse nequeat, est necessarium:

"necessario: Deus, si omnino est, necesse est esse".8

Facultas creandi Deo necessario convenit, non autem ipsum creare, nam "deus" qui creare nequit vel oportet non est Deus. Contingit potius Deum creare --ut Sartrei exemplo utar, certam castaneam arborem actualem facere-- et quidem hoc sensu:

Deus castaneam creat sed non "cogitur" castaneam creare
(seu potest fieri ut eam non creet),

ob id ipsum quod castanea

est sed haud necesse (seu potest non esse).9

Distinctio notanda est inter hanc contingentiam (ut ita dicam) Sartreanam ("castanea est sed potest non esse" vel "non necesse est esse"-- hoc est, "contingit ut castanea sit") et contingentiam logicam: "possibile est ut castanea sit estque possibile ut non sit"-- scilicet: "contingens est logice ut castanea sit").10

Contingentia Sartreana evadit conditio modalis non solum castaneae verum etiam ipsius Sartrei omniumque rerum creatarum.

 

Nausea ontologica et necessitas contingentiae

Sartreus multa de contingentia disseruit in pernota fabula sua Nausea, ubi antiheros Antonius Roquentin, in taberna caffearia sedens castaneam vidit in platea adstantem.11 Ei -radices arboris contemplanti nigras, taetras, tumidas-, illico occurrit quoddam spectrum philosophicum in quo arbos obscena ei visa est-- nam adstat quin necessario adstet!.12 Ipsa castaneae contingentia -quasi "absurdum fundamentale"- eum affecit nausea, et exclamavit:

quod essentiale est- est contingentia... quin etiam est id quod est absolutum.13

Itaque modalis castaneae compages (omniumve rerum creatarum) ex duobus statibus rerum constat:

1) "castanea est"— status rerum actualis

2) "possibile est castaneam non esse" (status possibilis), qui status aequivalet huic: "non necesse est castaneam esse" (status innecessarius).14

Roquentin igitur ea quae sicut castanea in-se sunt pervidit esse contingentia, perperam vero adjunxit contingentiam esse "absolutam".

Cujus ratio est quod ipsa possibilitas ut castanea non sit est necessaria; immo ipsa contingentia logica est necessaria. Nam insigne proprium systematis modalis S5 quod vocatur, pro "ontologice rato" ex more habiti, est quod ipsa modalitas (necessitas, possibilitas, contingentia logica) est necessaria. Haec doctrina, scilicet necessitas contingentiae (logicae), haud novella est, nam apud logicos scholasticos inveniebatur non minus quam apud theologos traditionis "exemplarismi".15

Unde ontologica castaneae indoles duplicem habet aspectum modalem:

1) statum rerum actualis: "castanea est"

2) statum rerum logice necessarius: "possibile est ut castanea non sit" (necesse est enim ut castanea non esse possit (vel necesse est ut non oporteat esse).16

Hi duo status rerum diversimode ad Deum se habent:

1) status actualis ("castanea est") ad liberam voluntatis actum divinum refertur

2) status necessarius ("castanea potest non esse") ad intellectum divinum necessario refertur quia haec ipsa possibilitas (ut castanea non sit) est necessaria.

Roquentin itaque recte dixit (omnem) existentiam ut necessitatem non definiri, perperam vero adjuxit nullam necessitatem rationem reddere posse existentiae.17

Patet etiam, cum possibilitas quod castanea sit sequatur ex ejus esse actuali (scilicet, quod sit actualiter), existentiam arboris esse logice contingens:

1) necessario: possibile est ut castanea sit

2) necessario: possibile est ut castanea non sit.

Praeterea, necessitas ipsius contingentiae ut talis affirmanda est:18 Patet ergo contingentiam (aut logicam aut Sartreanam) nequaquam esse absolutam (nedum ilum absurdum fundamentale). Actualis quidem castaneae existentia ex voluntate libera divina pendet, contingentia tamen logica ejus ex ipsa intellectionis divinae necessitate.

Dictum denique auditur

Sartreo inest cavum deiforme.

Cavo autem expleto, Sartreus plus theologus videbitur quam atheologus.19

 

Notas

1 "Hodie, cum de [Deo] mihi loquitur, dico, facete nec paenitenter, de vetere voluptario qui quondam amiculae occurit: 'abhinc quinquaginta annos, sine illa aequivocatione atque offensione, sine illo fato quod nos separavit, aliquid inter nos fieri potuit'", Les mots (Parisiis: Gallimard, 1964), "Lire" p.87.         [ Links ]

2 Quod ipse Hamer concedit. The God Gene: How Faith is Hardwired into our Genes (Novi Eboraci: Anchor Books, 2005).         [ Links ] "Atheisticum" autem genum, opinari licet, atheum determinaret ad atheismum sicut "theisticum" theistam ad theismum; nullo igitur modo inter propositiones veras et falsas distinguere posset.

3 Deum esse in-se (être-en-soi) sicut "I" symbolice redditur, Deum esse pro-se (être-pour-soi) sicut "P", Deum esse sicut "Xd" = ∃x(x=d) ubi "d" = Deus.

4 "Tout se passe comme si le monde, l'homme y l'homme-dans-le-monde n'arrivaient á realiser qu'un dieu manqué. Tout se passe donc comme si l'en-soi et le pour-soi se présentaient en état de désintégration par rapport á une synthése ideale. Non que l'integration ait jamais eu lieu, mais précisément au contraire parce qu'elle est toujours indiquée et toujours impossible." L'Être et le néant, (Parisiis: 1943), p. 717;         [ Links ] "Mauvaise Foi": parte 1, cap. 2.

5 □[Xd⊃[IP]] et ~ ◊[IP]; ergo ~ ◊Xd, ubi " ~ " = non, "⊃" = si...tunc, "∧" = et, "□" = necesse "◊" = possibile.

6 Deus quidem "sui-conscius" fertur esse necessario per "simplicem intelligentiam"; per "visionem" tamen res creatas cognoscere contingenter.

7 Ver imagen

8 □[Xd⊃□Xd]. Ex quadragesimis prioris saeculi annis haec propositio in nonnullis argumentis existentiae Dei demonstrandae inclusa est, velut illud Caroli Hartshorne, Man'sVision of God and the Logic of Theism (Chicagiae: Willett - Clark, 1941) et The Logic of Perfection,         [ Links ] and Other Essays in Neoclassical Metaphysics (LaSalle, Illinoesiae: Prelum Open Court, 1962).         [ Links ] Ex hac praemissa, altera (◊Xd) adjecta, concluditur (in systemate modali S5) Deum esse necessario (□Xd).

9 (Ubi Ac = Deus castaneam "actualem facit" seu creat) Ac∧◊~Ac (aequiparat cum Ac∧~□Ac) par est cum Xc∧~Xc (sive Xc∧~□Xc).

10 Contingentia Sartreana: Xc∧◊~Xc (aequivalet Xc∧~□Xc). Contingentia logica: ◊Xc∧◊~Xc (◊Xc∧~□Xc) quae sicut "∇Xc" symbolo contrahitur ("est contingens logice ut castanea sit").

11 "La nausée (Parisiis: Galliimard, 1938) Mercredii, 6 heures du soir.

12 Xc∧~□Xc vel Xc∧◊~Xc.

13 "Lessencial c'est la contingence... c'est l'absolu", ibidem.

14 Contingentia "Sartreana": Xc et ◊~Xc (~□Xc).

15 Vide Redmond, Deus et logica (Mexici: Prelum Porrúa, 2014),         [ Links ] L4.232. Sartreus "redinventionem" logicae modalis ignorabat, cujus syntaxim C. I. Lewis efformaverat, A Survey of Symbolic Logic (Berkeleiae": Prelum Universitatis Californianae,1918),         [ Links ] sequens H. MacColl, Symbolic Logic and is Applications (Londini: Longmans et Greene, 1906),         [ Links ] et cum C. H. Langford, Symbolic Logic (Novi Eboraci: Century, 1932);         [ Links ] doctrinam autem semanticam descripserunt Stig Kanger, "The Morning Star Paradox" (Theoria, 23, 1, mense Aprili anni 1957, 1-11);         [ Links ] Saul Kripke, "Semantical considerations on modal logic" (Acta Philosophica Fennica, 16, 1963: 83-94);         [ Links ] Jaakko Hintikka, Models for Modalities/ Selected Essays (Dordraci: Reidel,1969).         [ Links ]

16 Status actualis: Xc; status necessarius: □◊~Xc (□—□Xc).

17 "Je veux dire que, par definition, l'existence n'est pas la nécessité... Or, aucun être nécessaire ne peut expliquer l'existence..."), ibidem.

18 Copulatio ◊Xc∧◊~X ( cum Xcz>◊Xc, secundum illud: "ab esse ad posse valet illatio") affirmanda est; quoque et □◊Xc∧□◊~Xc = □ ∇Xc.

19 Inter alios vide James W. Sire, The Universe Next Door (quarta editio, Downers Grove, Illinoesiae, IVP Academic 2004).         [ Links ] Sartreus puer Abbati Dibildos in classe catechistica attentissime aurem praebuisse videtur (Les mots, p. 85).

Creative Commons License Todo el contenido de esta revista, excepto dónde está identificado, está bajo una Licencia Creative Commons